LOGOI

Passage

Cicero, De Divinatione 1.122

lat cicero phi053 perseus lat2

Hoc nimirum est illud quod de Socrate accepimus, quodque ab ipso in libris Socraticorum saepe dicitur: esse divinum quiddam, quod daimo/nion appellat, cui semper ipse paruerit numquam impellenti, saepe revocanti. et Socrates quidem (quo quem auctorem meliorem quaerimus?) Xenophonti consulenti sequereturne Cyrum, posteaquam exposuit, quae ipsi videbantur: ' Et nostrum quidem,' inquit, 'humanum est consilium; sed de rebus et obscuris et incertis ad Apollinem censeo referendum,' ad quem etiam Athenienses publice de maioribus rebus semper rettulerunt.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable