LOGOI

Passage

Cicero, De Divinatione 1.125.p2

lat cicero phi053 perseus lat2

Quocirca primum mihi videtur, ut Posidonius facit, a deo, de quo satis dictum est, deinde a fato, deinde a natura, vis omnis divinandi ratioque repetenda. fieri igitur omnia fato ratio cogit fateri. fatum autem id appello, quod Graeci edJuap/evrv, id est ordinem seriemque causarum, cum causae causa nexa rem ex se gignat. ea est ex omni aeternitate fluens veritas sempiterna. quod cum ita sit, nihil est factum, quod non futurum fuerit, eodemque modo nihil est futurum, cuius non causas id ipsum efficientes natura contineat.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable