Passage
Cicero, De Divinatione 1.13.p2
lat cicero phi053 perseus lat2
Age ea, quae quamquam ex alio genere sunt, tamen divinationi sunt similiora, videamus: atque etiam ventos praemonstrat saepe futuros inflatum mare, cum subito penitusque tumescit, saxaque cana salis niveo spumata liquore tristificas certant Neptuno reddere voces, aut densus stridor cum celso e vertice montis ortus adaugescit scopulorum saepe repulsus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable