LOGOI

Passage

Cicero, De Divinatione 1.131.p1

lat cicero phi053 perseus lat2

Democritus autem censet sapienter instituisse veteres, ut hostiarum immolatarum inspicerentur exta; quorum ex habitu atque ex colore tum salubritatis, tum pestilentiae signa percipi, non numquam etiam, quae sit vel sterilitas agrorum vel fertilitas futura. quae si a natura profecta observatio atque usus agnovit, multa afferre potuit dies quae animadvertendo notarentur, ut ille Pacuvianus, qui in Chryse physicus inducitur, minime naturam rerum cognosse videatur: nam istis qui linguam avium intéllegunt plusque éx alieno iécore sapiunt quam éx suo, magis aúdiendum quam auscultandum cénseo. cur? quaeso, cum ipse paucis interpositis versibus dicas satis luculente: quicquid est hoc, ómnia animat, fórmat, alit, augét, creat, sépelit recipitque ín sese omnia ómniumque idémst pater, índidemque eademque oriuntur de íntegro atque eodem óccidunt. quid est igitur, cur, cum domus sit omnium una, eaque communis, cumque animi hominum semper fuerint futurique sint, cur ei, quid ex quoque eveniat, et quid quamque rem significet, perspicere non possint?”

Provenance