LOGOI

Passage

Cicero, De Divinatione 1.132

lat cicero phi053 perseus lat2

nunc illa testabor, non me sortilegos neque eos, qui quaestus causa hariolentur, ne psychomantia quidem, quibus Appius, amicus tuus, uti solebat, agnoscere: non habeo denique nauci Marsum augurem; non vicanos haruspices, non de circo astrologos; non Isiacos coniectores, non interpretes sómnium; —non enim sunt ei aut scientia aut arte divini— séd superstitiósi vates ímpudentesque hárioli aút inertes aút insani aut quíbus egestas ímperat, quí sibi semitám non sapiunt, álteri monstránt viam; quíbus divitias póllicentur, áb iis drachumam ipsí petunt. de hÍs divitiis síbi deducant dráchmam, reddant cétera. atque haec quidem Ennius, qui paucis ante versibus esse deos censet, sed eos non curare opinatur, quid agat humanum genus. ego autem, qui et curare arbitror et monere etiam ac multa praedicere, levitate, vanitate, malitia exclusa divinationem probo. quae cum dixisset Quintus, praeclare tu quidem, inquam, paratus, Quinte, venisti

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable