LOGOI

Passage

Cicero, De Divinatione 1.15

lat cicero phi053 perseus lat2

Videmus haec signa numquam fere mentientia nec tamen cur ita fiat videmus. vos quoque signa videtis, aquai dulcis alumnae, cum clamore paratis inanis fundere voces absurdoque sono fontis et stagna cietis. quis est qui ranunculos hoc videre suspicari possit? sed inest in ranunculis vis et natura quaedam significans aliquid per se ipsa satis certa, cognitioni autem hominum obscurior. mollipedesque boves spectantes lumina caeli naribus umiferum duxere ex aëre sucum. non quaero cur, quoniam quid eveniat intellego. iam vero semper viridis semperque gravata lentiscus triplici solita grandescere fetu ter fruges fundens tria tempora monstrat arandi.

Provenance