LOGOI

Passage

Cicero, De Divinatione 1.17

lat cicero phi053 perseus lat2

Sed quo potius utar aut auctore aut teste quam te? cuius edidici etiam versus, et lubenter quidem, quos in secundo de consulatu Urania Musa pronuntiat: principio aetherio flammatus Iuppiter igni vertitur et totum conlustrat lumine mundum, menteque divina caelum terrasque petessit, quae penitus sensus hominum vitasque retentat aetheris aeterni saepta atque inclusa cavernis. et, si stellarum motus cursusque vagantis nosse velis, quae sint signorum in sede locatae (quae verbo et falsis Graiorum vocibus errant, re vera certo lapsu spatioque feruntur), omnia iam cernes divina mente notata.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable