Passage
Cicero, De Divinatione 1.18
lat cicero phi053 perseus lat2
nam primum astrorum volucris te consule motus concursusque gravis stellarum ardore micantis tu quoque, cum tumulos Albano in monte nivalis lustrasti et laeto mactasti lacte Latinas, vidisti et claro tremulos ardore cometas, multaque misceri nocturna strage putasti, quod ferme dirum in tempus cecidere Latinae, eum claram speciem concreto lumine luna abdidit et subito stellanti nocte perempta est. quid vero Phoebi fax, tristis nuntia belli, quae magnum ad columen flammato ardore volabat, praecipitis caeli partis obitusque petessens? aut cum terribili perculsus fulmine civis luce serenanti vitalia lumina liquit? aut cum se gravido tremefecit corpore tellus? iam vero variae nocturno tempore visae terribiles formae bellum motusque monebant, multaque per terras vates oracla furenti pectore fundebant tristis minitantia casus, atque ea, quae lapsu tandem cecidere vetusto, haec fore perpetuis signis clarisque frequentans ipse deum genitor caelo terrisque canebat. nunc ea, Torquato quae quondam et consule Cotta lydius ediderat Tyrrhenae gentis haruspex, omnia fixa tuus glomerans determinat annus. nam pater altitonans stellanti nixus Olympo ipse suos quondam tumulos ac templa petivit et Capitolinis iniecit sedibus ignis. tum species ex aere vetus venerataque Nattae concidit, elapsaeque vetusto numine leges, et divom simulacra peremit fulminis ardor. hic silvestris erat Romani nominis altrix, martia, quae parvos Mavortis semine natos uberibus gravidis vitali rore rigabat; quae tum cum pueris flammato fulminis ictu concidit atque avolsa pedum vestigia liquit. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable