Passage
Cicero, De Divinatione 1.22.p1
lat cicero phi053 perseus lat2
haec adeo penitus cura videre sagaci, otia qui studiis lacti tenuere decoris, inque Academia umbrifera nitidoque Lyceo fuderunt claras fecundi pectoris artis. e quibus ereptum primo iam a flore iuventae te patria in media virtutum mole locavit. tu tamen anxiferas curas requiete relaxas, quod patriae vacat, id studiis nobisque sacrasti.