LOGOI

Passage

Cicero, De Divinatione 1.29.p2

lat cicero phi053 perseus lat2

Sed quid vetera? M. Crasso quid acciderit, videmus, dirarum obnuntiatione neglecta. in quo Appius, collega tuus, bonus augur, ut ex te audire soleo, non satis scienter virum bonum et civem egregium censor C. Ateium notavit, quod ementitum auspicia subscriberet. esto; fuerit hoc censoris, si iudicabat ementitum; at illud minime auguris, quod adscripsit ob eam causam populum Romanum calamitatem maximam cepisse. si enim ea causa calamitatis fuit, non est in eo culpa, qui obnuntiavit, sed in eo, qui non paruit. veram enim fuisse obnuntia- tionem, ut ait idem augur et censor, exitus approbavit; quae si falsa fuisset, nullam afferre potuisset causam calamitatis. etenim dirae, sicut cetera auspicia, ut omina, ut signa, non causas afferunt, cur quid eveniat, sed nuntiant eventura, nisi provideris.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable