Passage
Cicero, De Divinatione 1.33.p2
lat cicero phi053 perseus lat2
Negemus omnia, comburamus annales, ficta haec esse dicamus, quidvis denique potius quam deos res humanas curare fateamur. quid? quod scriptum apud te est de Ti. Graccho, nonne et augurum et haruspicum comprobat disciplinam? qui cum taber- naculum vitio cepisset imprudens, quod inauspicato pomerium transgressus esset, comitia consulibus rogandis habuit. nota res est et a te ipso mandata monumentis. sed et ipse augur Ti. Gracchus auspiciorum auctoritatem confessione errati sui comprobavit; et haruspicum disciplinae magna accessit auctoritas, qui recentibus comitiis in senatum introducti negaverunt iustum comitiorum rogatorem fuisse. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable