Passage
Cicero, De Divinatione 1.35
lat cicero phi053 perseus lat2
Quae est igitur ista calliditas res vetustate robustas calumniando velle pervertere? non reperio causam. latet fortasse obscuritate involuta natura; non enim me deus ista scire, sed his tantum modo uti voluit. utar igitur nec adducar aut in extis totam Etruriam delirare aut eandem gentem in fulguribus errare aut fallaciter portenta interpretari, cum terrae saepe fremitus, saepe mugitus, saepe motus multa nostrae rei publicae, multa ceteris civitatibus gravia et vera praedixerint. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable