LOGOI

Passage

Cicero, De Divinatione 1.37.p2

lat cicero phi053 perseus lat2

Quae Croeso Pythius Apollo, ut de naturali divinatione dicam, quae Atheniensibus, quae Lacedaemoniis, quae Tegeatis, quae Argivis, quae Corinthiis respondent, quis ignorat? collegit innumerabilia oracula Chrysippus nec ullum sine locuplete auctore atque teste; quae, quia nota tibi sunt, relinquo; defendo unum hoc: Numquam illud oraculum Delphis tam celebre et tam clarum fuisset neque tantis donis refertum omnium populorum atque regum, nisi omnis aetas oraculorum illorum veritatem esset experta. idem iam diu non facit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable