LOGOI

Passage

Cicero, De Divinatione 1.38

lat cicero phi053 perseus lat2

ut igitur nunc minore gloria est, quia minus oraculorum veritas excellit, sic tum nisi summa veritate in tanta gloria non fuisset. Potest autem vis illa terrae quae mentem Pythiae divino afflatu concitabat evanuisse vetustate, ut quosdam evanuisse et exaruisse amnes aut in alium cursum contortos et deflexos videmus. sed ut vis acciderit, magna enim quaestio est, modo maneat id quod negari non potest, nisi omnem historiam perverterimus, multis saeclis verax fuisse id oraculum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable