LOGOI

Passage

Cicero, De Divinatione 1.45

lat cicero phi053 perseus lat2

eius igitur somnii a coniectoribus quae sit interpretatio facta, videamus: réx, quae in vita usúrpant homines, cógitant, cuŕánt, vident, quaéque aiunt vigilántes agitantque, éa si cui in somno áccidunt, mínus mirum est; séd in re tanta haud temere visa se ófferunt. próin vide ne, quém tu esse hebetem députes aeque ác pecus, is sapientiá munitum péctus egregié gerat téque regno expéllat. nam id quod dé sole ostentúm est tibi, pópulo commutátionem rérum portendít fore pérpropinquam. haec béne verruncent pópulo. nam quod ad dexteram cépit cursum ab laéva signum praépotens, pulchérrime aúguratum est rém Romanam públicam sumám fore.

Provenance