LOGOI

Passage

Cicero, De Divinatione 1.5

lat cicero phi053 perseus lat2

atque haec, ut ego arbitror, veteres rerum magis eventis moniti quam ratione docti probaverunt. philosophorum vero exquisita quaedam argumenta, cur esset vera divinatio, collecta sunt. E quibus, ut de antiquissimis loquar, Colophonius Xenophanes unus, qui deos esse diceret, divinationem funditus sustulit; reliqui vero omnes praeter Epicurum balbutientem de natura deorum divinationem probaverunt, sed non uno modo. nam cum Socrates omnesque Socratici Zenoque et ei qui ab eo essent profecti manerent in antiquorum philosophorum sententia vetere Academia et Peripateticis consentientibus; cumque huic rei magnam auctoritatem Pythagoras iam ante tribuisset, qui etiam ipse augur vellet esse, plurimisque locis gravis auctor Democritus praesensionem rerum futurarum comprobaret, Dicaearchus Peripateticus cetera divinationis genera sustulit, somniorum et furoris reliquit; Cratippus quoque familiaris noster, quem ego parem summis Peripateticis iudico, eisdem rebus fidem tribuit, reliqua divinationis genera reiecit.

Provenance