LOGOI

Passage

Cicero, De Divinatione 1.50.p1

lat cicero phi053 perseus lat2

Apud Agathoclem scriptum in historia est Hamilcarem Karthaginiensem, cum oppugnaret Syracusas, visum esse audire vocem, se postridie cenaturum Syracusis; cum autem is dies illuxisset, magnam seditionem in castris eius inter Poenos et Siculos milites esse factam; quod cum sensissent Syracusani, inproviso eos in castra irrupisse, Hamilcaremque ab eis vivum esse sublatum. ita res somnium comprobavit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable