Passage
Cicero, De Divinatione 1.66
lat cicero phi053 perseus lat2
Inest igitur in animis praesagitio extrinsecus iniecta atque inclusa divinitus. ea, si exarsit acrius, furor appellatur, cum a corpore animus abstractus divino instinctu concitatur. H. séd quid oculis rábere visa est dérepente ardéntibus? úbi illa paulo ante sápiens, vírginalis modéstia? C. máter, optimá tu multo múlier melior múlierum, míssa sum supérstitiosis háriolatiónibus; nam mé Apollo fátis fandis démentem invitám ciet. vírgines vero aéqualis, pátris mei meum factúm pudet, óptumi vir. mea mater, túi me miseret, méi piget. óptumam progéniem Priamo péperisti extra me; hóc dolet, méd obesse, illós prodesse, me óbstare, illos óbsequi. O poëma tenerum et moratum atque molle! sed hoc minus ad rem;