LOGOI

Passage

Cicero, De Divinatione 1.70

lat cicero phi053 perseus lat2

Exposui quam brevissime potui somni et furoris oracula, quae carere arte dixeram. quorum amborum generum una ratio est, qua Cratippus noster uti solet; animos hominum quadam ex parte extrinsecus esse tractos et haustos (ex quo intellegitur esse extra divinum animum, humanus unde ducatur); humani autem animi eam partem, quae sensum, quae motum, quae appetitum habeat, non esse ab actione corporis seiugatam; quae autem pars animi rationis atque intellegentiae sit particeps, eam tum maxime vigere, cum plurimum absit a corpore.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable