LOGOI

Passage

Cicero, De Divinatione 1.79.p1

lat cicero phi053 perseus lat2

quid? amores ac deliciae tuae, Roscius, num aut ipse aut pro eo Lanuvium totum mentiebatur? qui cum esset in cunabulis educareturque in Solonio, qui est campus agri Lanuvini, noctu lumine apposito experrecta nutrix animadvertit puerum dormientem circumplicatum serpentis amplexu. quo aspectu exterrita clamorem sustulit. pater autem Rosci ad haruspices rettulit, qui responderunt nihil illo puero clarius, nihil nobilius fore. atque hanc speciem Pasiteles caelavit argento et noster expressit Archias versibus.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable