Passage
Cicero, De Divinatione 1.81.p1
lat cicero phi053 perseus lat2
Obiciuntur etiam saepe formae quae reapse nullae sunt, speciem autem offerunt; quod contigisse Brenno dicitur eiusque Gallicis copiis, cum fano Apollinis Delphici nefarium bellum intulisset. tum enim ferunt ex oraclo ecfatam esse Pythiam: ego próvidebo rem ístam et albae vírgines. ex quo factum ut viderentur virgines ferre arma contra et nive Gallorum obrueretur exercitus. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable