Passage
Cicero, De Divinatione 1.85
lat cicero phi053 perseus lat2
nec vero quicquam aliud affertur cur ea quae dico divinandi genera nulla sint, nisi, quod difficile dictu videtur, quae cuiusque divinationis ratio, quae causa sit. ' Quid enim habet haruspex, cur pulmo incisus etiam in bonis extis dirimat tempus et proferat diem?' Quid augur, cur a dextra corvus, a sinistra cornix, faciat ratum?' ' Quid astrologus cur stella Iovis aut Veneris coniuncta cum luna ad ortus puerorum salutaris sit, Saturni Martisve contraria? ' ' Cur autem deus dormientes nos moneat, vigilantes neglegat?' 'Quid deinde causae est cur Cassandra furens futura prospiciat, Priamus sapiens hoc idem facere non queat?' Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable