LOGOI

Passage

Cicero, De Divinatione 1.94

lat cicero phi053 perseus lat2

arabes autem et Phryges et Cilices, quod pastu pecudum maxime utuntur campos et montes, hieme et aestate peragrantes, propterea facilius cantus avium et volatus notaverunt; eademque et Pisidiae causa fuit et huic nostrae Umbriae. tum Caria tota praecipueque Telmesses, quos ante dixi, quod agros uberrimos maximeque fertiles incolunt, in quibus multa propter fecunditatem fingi gignique possunt. in ostentis animadvertendis diligentes fuerunt.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable