LOGOI

Passage

Cicero, De Divinatione 1.95

lat cicero phi053 perseus lat2

Quis vero non videt in optima quaque re publica plurimum auspicia et reliqua divinandi genera valuisse? quis rex umquam fuit, quis populus, qui non uteretur praedictione divina? neque solum in pace, sed in bello multo etiam magis, quo maius erat certamen et discrimen salutis. omitto nostros, qui nihil in bello sine extis agunt, nihil sine auspiciis domi externa videamus: namque et Athenienses omnibus semper publicis consiliis divinos quosdam sacerdotes, quos ma/nteis vocant, adhibuerunt, et Lacedaemonii regibus suis augurem assessorem dederunt, itemque senibus (sic enim consilium publicum appellant) augurem interesse voluerunt, iidemque de rebus maioribus semper aut Delphis oraclum aut ab Hammone aut a Dodona petebant.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable