LOGOI

Passage

Cicero, De Divinatione 2.10.p1

lat cicero phi053 perseus lat2

eadem in litteris ratio est reliquisque rebus, quarum est disciplina. num censes eos, qui divinare dicuntur, posse respondere, sol maiorne quam terra sit an tantus, quantus videatur? lunaque suo lumine an solis utatur? sol, luna quem motum habeat? quem quinque stellae, quae errare dicuntur? nec haec, qui divini habentur, profitentur se esse dicturos, nec eorum, quae in geometria describuntur, quae vera, quae falsa sint; sunt enim ea mathematicorum, non hariolorum.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable