Passage
Cicero, De Divinatione 2.104.p1
lat cicero phi053 perseus lat2
videsne ut ad rem dubiam concessis rebus pervenerit? hoc vos dialectici non facitis; nec solum ea non sumitis ad concludendum quae ab omnibus concedantur, sed ea sumitis, quibus concessis nihilo magis efficiatur quod velitis. primum enim hoc sumitis: 'Si sunt di, benefici in homines sunt.' Quis hoc vobis dabit? epicurusne? Qui negat quicquam deos nec alieni curare nec sui. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable