Passage
Cicero, De Divinatione 2.108.p2
lat cicero phi053 perseus lat2
Vide, quaeso, Cratippe noster, quam sint ista similia; nam mihi non videntur. oculi enim vera cernentes utuntur natura atque sensu; animi, si quando vel vaticinando vel somniando vera viderunt, usi sunt fortuna atque casu; nisi forte concessuros tibi existimas eos, qui somnia pro somniis habent, si quando aliquod somnium verum evaserit, non id fortuito accidisse. sed demus tibi istas duas sumptiones (ea quae lh/mmata appellant dialectici, sed nos Latine loqui malumus), assumptio tamen (quam pro/slhyin eidem vocant), non dabitur. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable