Passage
Cicero, De Divinatione 2.109
lat cicero phi053 perseus lat2
Assumit autem Cratippus hoc modo: 'Sunt autem innumerabiles praesensiones non fortuitae.' At ego dico nullam. vide, quanta sit controversia. iam assumptione non concessa nulla conclusio est. 'At impudentes sumus qui, cum tam perspicuum sit, non concedamus.' Quid est 'perspicuum '? 'Multa vera,' inquit, 'evadere.' Quid, quod multo plura falsa? nonne ipsa varietas, quae est propria fortunae, fortunam esse causam, non naturam esse docet? deinde, si tua ista conclusio, Cratippe, vera est—tecum enim mihi res est—non intellegis eadem uti posse et haruspices et fulguratores et interpretes ostentorum et augures et sortilegos et Chaldaeos? quorum generum nullum est ex quo non aliquid sicut praedictum sit evaserit. ergo aut ea quoque genera divinandi sunt, quae tu rectissime improbas, aut, si ea non sunt, non intellego cur haec duo sint quae relinquis. qua ergo ratione haec inducis, eadem illa possunt esse, quae tollis. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable