Passage
Cicero, De Divinatione 2.11.p2
lat cicero phi053 perseus lat2
Quid? quae a dialecticis aut a physicis tractantur, num quid eorum divinari potest? unusne mundus sit an plures, quae sint initia rerum, ex quibus nascuntur omnia? physicorum est ista prudentia. quo modo autem 'mentientem,' quem yeudo/menon vocant, dissolvas, aut quem ad modum 'soriti' resistas (quem, si necesse sit, Latino verbo liceat 'acervalem' appellare; sed nihil opus est; ut enim ipsa philosophia et multa verba Graecorum, sic 'sorites' satis Latino sermone tritus est),—ergo haec quoque dialectici dicent, non divini.