Passage
Cicero, De Divinatione 2.111
lat cicero phi053 perseus lat2
Adhibuit etiam latebram obscuritatis, ut eidem versus alias in aliam rem posse accommodari viderentur. non esse autem illud carmen furentis cum ipsum poëma declarat (est enim magis artis et diligentiae quam incitationis et motus), tum vero ea, quae a)krostixi/s dicitur, cum deinceps ex primis versuum litteris aliquid conectitur, ut in quibusdam Ennianis: 'Quintus Ennius fecit.' Id certe magis est attenti animi quam furentis.