Passage
Cicero, De Divinatione 2.113
lat cicero phi053 perseus lat2
num igitur me cogis etiam fabulis credere? quae delectationis habeant, quantum voles, verbis, sententiis, numeris, cantibus adiuventur; auctoritatem quidem nullam debemus nec fidem commenticiis rebus adiungere. eodemque modo nec ego Publicio nescio cui, nec Marciis vatibus, nec Apollinis opertis, credendum existimo; quorum partim ficta aperte, partim effutita temere numquam, ne mediocri quidem cuiquam, non modo prudenti probata sunt. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable