Passage
Cicero, De Divinatione 2.115
lat cicero phi053 perseus lat2
Sed iam ad te venio, ó sancte Apollo, qui úbilicum cértum terrarum óbsides, únde superstitiósa primum saéva evasit vóx fera. tuis enim oraculis Chrysippus totum volumen implevit partim falsis, ut ego opinor, partim casu veris, ut fit in omni oratione saepissime; partim flexiloquis et obscuris, ut interpres egeat interprete, et sors ipsa ad sortes referenda sit; partim ambiguis, et quae ad dialecticum deferenda sint. nam cum illa sors edita est opulentissimo regi Asiae: Croesus Halyn penetrans magnam pervertet opum vim, hostium vim se perversurum putavit, pervertit autem suam.