Passage
Cicero, De Divinatione 2.116
lat cicero phi053 perseus lat2
utrum igitur eorum accidisset, verum oraclum fuisset. cur autem hoc' credam umquam editum Croeso? aut Herodotum cur veraciorem ducam Ennio? num minus ille potuit de Croeso quam de Pyrrho fingere Ennius? quis enim est qui credat Apollinis ex oraculo Pyrrho esse responsum: aio te, Aeacida, Romanos vincere posse? primum Latine Apollo numquam locutus est; deinde ista sors inaudita Graecis est; praeterea Pyrrhi temporibus iam Apollo versus facere desierat; postremo, quamquam semper fuit, ut apud Ennium est, stolidum genus Aeacidarum, bellipotentes sunt magis quam sapientipotentes, tamen hanc amphiboliam versus intellegere potuisset, 'vincere te Romanos' nihilo magis in se quam in Romanos valere; nam illa amphibolia quae Croesum decepit, vel Chrysippum potuisset fallere, haec vero ne Epicurum quidem! Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable