Passage
Cicero, De Divinatione 2.118
lat cicero phi053 perseus lat2
Demosthenes quidem, qui abhinc annos prope trecentos fuit, iam tum filippi/zein Pythiam dicebat, id est quasi cum Philippo facere. hoc autem eo spectabat, ut eam a Philippo corruptam diceret. quo licet existimare in aliis quoque oraculis Delphicis aliquid non sinceri fuisse. sed nescio quo modo isti philosophi superstitiosi et paene fanatici quidvis malle videntur quam se non ineptos. evanuisse mavultis et extinctum esse id quod si umquam fuisset, certe aeternum esset, quam ea quae non sunt credenda non credere.