Passage
Cicero, De Divinatione 2.120
lat cicero phi053 perseus lat2
Utrum igitur censemus dormientium animos per sene ipsos in somniando moveri, an, ut Democritus censet, externa et adventicia visione pulsari? sive enim sic est sive illo modo, videri possunt permulta somniantibus falsa pro veris. nam et navigantibus moveri videntur ea quae stant, et quodam obtutu oculorum duo pro uno lucernae lumina. quid dicam, insanis, quid ebriis, quam multa falsa videantur? quodsi eius modi visis credendum non est, cur somniis credatur, nescio. nam tam licet de his erroribus, si velis, quam de somniis disputare, ut ea quae stant, si moveri videantur, terrae motum significare dicas aut repentinam aliquam fugam; gemino autem lucernae lumine declarari dissensionem ac seditionem moveri! Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable