LOGOI

Passage

Cicero, De Divinatione 2.121.p2

lat cicero phi053 perseus lat2

Quodsi insanorum visis fides non est habenda, quia falsa sunt, cur credatur somniantium visis, quae multo etiam perturbatiora sunt, non intellego An quod insani sua visa coniectori non narrant, narrant, qui somniaverunt? quaero etiam, si velim scribere quid, aut legere, aut canere, vel voce vel fidibus, aut geometricum quiddam, aut physicum, aut dialecticum explicare, somniumne exspectandum sit, an ars adhibenda, sine qua nihil earum rerum nec fieri nec expediri potest? atqui, ne si navigare quidem velim, ita gubernem ut somniaverim; praesens enim poena sit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable