LOGOI

Passage

Cicero, De Divinatione 2.126

lat cicero phi053 perseus lat2

Illud etiam require, cur, si deus ista visa nobis providendi causa dat, non vigilantibus potius det quam dormientibus? sive enim externus et adventicius pulsus animos dormientium commovet, sive per se ipsi animi moventur, sive quae causa alia est cur secundum quietem aliquid videre, audire, agere videamur, eadem causa vigilantibus esse poterat; idque si nostra causa di secundum quietem facerent, vigilantibus idem facerent, praesertim cum Chrysippus Academicos refellens permulto clariora et certiora esse dicat quae vigilantibus videantur quam quae somniantibus. fuit igitur divina beneficentia dignius, cum consulerent nobis, clariora visa dare vigilantibus quam obscuriora per somnum. quod quoniam non fit, somnia divina putanda non sunt.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable