LOGOI

Passage

Cicero, De Divinatione 2.129

lat cicero phi053 perseus lat2

Venit enim iam in contentionem, utrum sit probabilius, deosne immortalis, rerum omnium praestantia excellentis, cursare omnium mortalium qui ubique sunt, non modo lectos, verum etiam grabatos et, cum stertentem aliquem viderint, obicere eis visa quaedam tortuosa et obscura, quae illi exterriti somno ad coniectorem mane deferant? an natura fieri ut mobiliter animus agitatus, quod vigilans viderit, dormiens videre videatur? utrum philosophia dignius, sagarum superstitione ista interpretari an explicatione naturae? ut, si iam fieri possit vera coniectura somniorum, tamen isti, qui profitentur, eam facere non possint; ex levissimo enim et indoctissimo genere constant. Stoici autem tui negant quemquam nisi sapientem divinum esse posse.

Provenance