LOGOI

Passage

Cicero, De Divinatione 2.131

lat cicero phi053 perseus lat2

Vide igitur, ne, etiamsi divinationem tibi esse concessero, quod numquam faciam, neminem tamen divinum reperire possimus. qualis autem ista mens est deorum, si neque ea nobis significant in somnis quae ipsi per nos intellegamus, neque ea quorum interpretes habere possimus? similes enim sunt dei, si ea nobis obiciunt, quorum nec scientiam neque explanatorem habeamus, tamquam si Poeni aut Hispani in senatu nostro loquerentur sine interprete.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable