Passage
Cicero, De Divinatione 2.134
lat cicero phi053 perseus lat2
Defert ad coniectorem quidam somniasse se ovum pendere ex fascia lecti sui cubicularis— est hoc in Chrysippi libro somnium—; respondit coniector thesaurum defossum esse sub lecto. fodit, invenit auri aliquantum, idque circumdatum argento, misit coniectori quantulum visum est de argento. tum ille: ' Nihilne,' inquit, ' de vitello? ' id enim ei ex ovo videbatur aurum declarasse reliquum argentum. nemone igitur umquam alius ovum somniavit? cur ergo hic nescio qui thesaurum solus invenit? quam multi inopes digni praesidio deorum nullo somnio ad thesaurum reperiendum admonentur! quam autem ob causam tam est obscure admonitus ut ex ovo nasceretur thesauri similitudo, potius quam aperte thesaurum quaerere iuberetur, sicut aperte Simonides vetitus est navigare?