LOGOI

Passage

Cicero, De Divinatione 2.135.p2

lat cicero phi053 perseus lat2

Ad aperta et clara veniamus, quale est de illo interfecto a caupone Megaris; quale de Simonide, qui ab eo, quem humarat, vetitus est navigare; quale etiam de Alexandro, quod a te praeteritum esse miror, Quinte. cum Ptolemaeus, familiaris eius, in proelio telo venenato ictus esset eo- que vulnere summo cum dolore moreretur, Alexander assidens somno est consopitus. tum secundum quietem visus ei dicitur draco is, quem mater Olympias alebat, radiculam ore ferre et simul dicere, quo illa loci nasceretur (neque is longe aberat ab eo loco), eius autem esse vim tantam, ut Ptolomaeum facile sanaret. cum Alexander experrectus narrasset amicis somnium, emissi sunt, qui illam radiculam quaererent; qua inventa et Ptolomaeus sanatus dicitur et multi milites, qui erant eodem genere teli vulnerati.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable