LOGOI

Passage

Cicero, De Divinatione 2.138

lat cicero phi053 perseus lat2

quid ergo? istae 'imagines' ita nobis dicto audientes sunt ut, simul atque velimus, accurrant? etiamne earum rerum quae nullae sunt? quae est enim forma tam invisitata, tam nulla, quam non sibi ipse fingere animus possit? ut, quae numquam vidimus, ea tamen informata habeamus, oppidorum situs, hominum figuras.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable