LOGOI

Passage

Cicero, De Divinatione 2.139.p2

lat cicero phi053 perseus lat2

Animorum est ea vis eaque natura, ut vigeant vigilantes nullo adventicio pulsu, sed suo motu incredibili quadam celeritate. hi cum sustinentur membris et corpore et sensibus, omnia certiora cernunt, cogitant, sentiunt. cum autem haec subtracta sunt desertusque animus languore corporis, tum agitatur ipse per sese. itaque in eo et formae versantur et actiones, et multa audiri, multa dici videntur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable