LOGOI

Passage

Cicero, De Divinatione 2.140.p2

lat cicero phi053 perseus lat2

Tibi autem de me cum sollicitudine cogitanti subito sum visus emersus e flumine. inerant enim in utriusque nostrum animis ' vigilantium cogitationum vestigia.' At quaedam adiuncta sunt, ut mihi de monumento Mari, tibi, quod equus, in quo ego vehebar, mecum una demersus rursus apparuit.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable