Passage
Cicero, De Divinatione 2.141
lat cicero phi053 perseus lat2
An tu censes ullam anum tam deliram futuram fuisse ut somniis crederet, nisi ista casu non numquam forte temere concurrerent? Alexandro draco loqui visus est. Potest omnino hoc esse falsum, potest verum; sed utrum est non est mirabile; non enim audivit ille draconem loquentem, sed est visus audire; et quidem, quo maius sit, cum radicem ore teneret locutus est. sed nihil est magnum somnianti. quaero autem cur Alexandro tam illustre somnium, tam certum, nec huic eidem alias, nec multa ceteris? mihi quidem praeter hoc Marianum nihil sane, quod meminerim. frustra igitur consumptae tot noctes tam longa in aetate! Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable