Passage
Cicero, De Divinatione 2.142.p2
lat cicero phi053 perseus lat2
etenim—ex divisione hoc secundum est— quae est continuatio coniunctioque naturae quam, ut dixi, vocant sumpa/qeian, eius modi, ut thesaurus ex ovo intellegi debeat? nam medici ex quibusdam rebus et advenientis et crescentis morbos intellegunt, non nullas etiam valetudinis significationes, ut hoc ipsum, pleni enectine simus, ex quodam genere somniorum intellegi posse dicunt. thesaurus vero et hereditas et honos et victoria et multa generis eiusdem qua cum somniis naturali cognatione iunguntur?