LOGOI

Passage

Cicero, De Divinatione 2.147

lat cicero phi053 perseus lat2

Si, igitur, neque deus est effector somniorum, neque naturae societas ulla cum somniis neque observatione inveniri potuit scientia, effectum est, ut nihil prorsus somniis tribuendum sit, praesertim cum illi ipsi qui ea vident nihil divinent, ei qui interpretantur coniecturam adhibeant, non naturam, casus autem innumerabilibus paene saeculis in omnibus plura mirabilia quam in somniorum visis effecerit, neque coniectura, quae in varias partis duci possit, non numquam etiam in contrarias, quicquam sit incertius.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable