LOGOI

Passage

Cicero, De Divinatione 2.150.p1

lat cicero phi053 perseus lat2

perfugium videtur omnium laborum et sollicitudinum esse somnus. At ex eo ipso plurimae curae metusque nascuntur; qui quidem ipsi per se minus valerent et magis contemnerentur, nisi somniorum patrocinium philosophi suscepissent, nec ei quidem contemptissimi, sed in primis acuti et consequentia et repugnantia videntes, qui prope iam absoluti et perfecti putantur. - Quorum licentiae nisi Carneades restitisset, haud scio an soli iam philosophi iudicarentur. cum quibus omnis fere nobis disceptatio contentioque est, non quod eos maxime contemnamus, sed quod videntur acutissime sententias suas prudentissimeque defendere. cum autem proprium sit Academiae iudicium suum nullum interponere, ea probare quae simillima veri videantur, conferre causas, et quid in quamque sententiam dici possit expromere, nulla adhibita sua auctoritate iudicium audientium relinquere integrum ac liberum. tenebimus hanc consuetudinem, a Socrate traditam, eaque inter nos, si tibi, Quinte frater, placebit, quam saepissime utemur.”

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable