Passage
Cicero, De Divinatione 2.16
lat cicero phi053 perseus lat2
medicus morbum ingravescentem ratione providet, insidias imperator, tempestates gubernator; et tamen ei ipsi saepe falluntur, qui nihil sine certa ratione opinantur; ut agricola, cum florem oleae videt, bacam quoque sese visurum putat, non sine ratione ille quidem sed non numquam tamen fallitur. quodsi falluntur ei qui nihil sine aliqua probabili coniectura ac ratione dicunt, quid existimandum est de coniectura eorum, qui extis aut avibus aut ostentis aut oraclis aut somniis futura praesentiunt? nondum dico, quam haec signa nulla sint, fissum iecoris, corvi cantus, volatus aquilae, stellae traiectio, voces furentium, sortes, somnia; de quibus singulis dicam suo loco; nunc de universis. Downloads
Passage record (JSON)·Cite (BibTeX)
CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable