LOGOI

Passage

Cicero, De Divinatione 2.25

lat cicero phi053 perseus lat2

Addunt ad extremum, 'omnia levius casura rebus divinis procuratis.' Si autem nihil fit extra fatum, nihil levari re divina potest. hoc sentit Homerus cum querentem Iovem inducit quod Sarpedonem filium a morte contra fatum eripere non posset. hoc idem significat Graecus ille in eam sententiam versus: quod fóre paratum est, ìd summum exsuperát Iovem. totum omnino fatum etiam Atellanio versu iure mihi esse irrisum videtur; sed in rebus tam severis non est iocandi locus. concludatur igitur ratio: Si enim provideri nihil potest futurum esse eorum, quae casu fiunt, quia esse certa non possunt, divinatio nulla est; sin autem idcirco possunt provideri, quia certa sunt et fatalia, rursus divinatio nulla est; eam enim tu fortuitarum rerum esse dicebas.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable